METAMORPHOSEON LIB. XV. 3Ö7
tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur:et nova sunt semper: nam quod fuit ante, relictum
est,
fitque, quod liaud fuerat, momentaque cuncta no-
vantur.
Cernis et emersas in lucem tendere noctes,et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.
Nec color est idem coelo, quum lassa quietecuncta iacent media, quumque albo Lucifer exitclarusequo: rursusque alius, quum praevia lucistradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
Ipse dei clypeus, terra quum tollitur ima,mane rubet, terraque nibet quum conditur ima :candidus in summo est, melior natura quod illicaetheris est, terraeque procul coutagia fugit.
Nec par, aut eadem nocturnae forma Dianaeesse potest unquam: semperque hodierna sequente,si crescit, minorest; maior, si contrahit orbem.Quid? non in species succedere quatuor annumadspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?Nam tener, et lactens, puerique simiilimus aevovere novo est. Tune herba nitens, et roboris expersturget, et insolida est; et spe delectat agrestes.Omnia tum florent; florumquo coloribus aimusludit ager: neque adhuevirtus in frondibus ulla est.Transit in aestatem post ver robustior annus,fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetasulla, nec uberior: nec, quae magis ardeat, ulla est.Excipit autumnus, posito fervore iuventaematurus, mitisque, inter iuvenemque senemquetemperie medius, sparsus quoque tempora canis.Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.
185
190
195
200
205
210