METAMORPIIOSEON LIB. XIV. 343
assimulavit anum, cultosque intravit in liortos ;pomaque mirata est: Tantoque potentior, inquit,[omnibus es nymphis, quas continet Albula ripis.Salve virg-inei flos intemerate pudoris!]paucaque laudatae dedit osoula, qualia numquamvera dedisset anus: glebaque incurva resedit,suspiciens pandos autumni pondere ramos. 660
Ulmus erat contra speciosa tumentibus uvis:quam socia postquam pariter cum vite probavit,
At si staret, ait, caelebs sine palmite truncus,nil praeter frondes, quare peteretur, haberet.
Haec quoque, quae iuncta vitis requiescit in ulmo, 665si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.
Tu tarnen exemplo non tangeris arboris huius;concubitusque fugis, nec te coniungere curas.
Atque utinam veiles! Helene non pluribus essetsollicitata procis: nec quae Lapithei'a movit 670
proelia, nec coniux timidis audacis Ulixei.
Nunc quoque, quum fugias averserisque petentes,mille viri cupiunt te et semideique deique,et quaecunque tenent Albanos numina montes.
Sedtu, si sapies, si te bene iungere, anumque 675lianc audire voles, quae te plus omnibus illis,plus quam credis, arno, vulgares reiice taedas:Vertumnumque tori socium tibi dilige: pro quomo quoque pignus liabe. Neque enim sibi notior
ille est,
quam mihi: nec toto passim vagus errat in orbe: 680
baec loca sola colit: nec, uti pars magna procorum,quam modo vidit, amat. Tu primus et ultimus illiardor eris; solique suos tibi devovet annos.
Adde, quod est iuvenis, quod naturale decorismunus habet: formasque apte lingetur in omnes: 685