Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
344
Einzelbild herunterladen
 

344 P. OVIDII NASONIS

inter Hamadryadas coluit sollertius hortos,

625 nec fuit arborei studiosior altera foetus:

unde tenet nomen. Non silvas illa, nec amnes ;rus amat, et ramos felicia poma ferentes.

Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce:qua modo luxuriem premit et spatiantia passim630 brachia compescit: fissa modo cortice lignurninserit, et succos alieno praestat alumno.

Nec sentire sitim patitur: bibulaeque recurvasradicis fibras labentibus irrigat undis.

Hicamor, hoc Studium. Veneris quoque nulla Cu-pido est.

635 Vim tarnen agrestum metuens, pomaria clauditintus: et accessus prohibet refugitque viriles.

Quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus,fecere, et pinu praecincti cornua Panes,Silvanusque, suis semper iuvenilior annis,

640 quique deus fures vel falce vel inguine terret,ut poterentur ea? Sed enim superabat amandohos quoque Vertumnus: neque erat felicior illis.

0 quoties habitu duri messoris aristascorbe tulit; verique fuit messoris imago!

645 Tempora saepe gerens foeno religata recenti,desectum poterat gramen versasse videri:saepe manu stimulos rigida portabat, ut illumiurasses fessos modo disiunxisse iuvencos.

Falce data frondator erat, vitisque putator.

650 Induerat scalas, lecturum poma putares.

Miles erat gladio, piscator arundine sumta,denique per multas aditum sibi saepe figurasreperit, ut caperet spectatae gaudia formae.

Ille etiam picta redimitus tempora mitra,

655 innitens baculo, positis per tempora canis,