Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
346
Einzelbild herunterladen
 

346

P. OVJ.DII NASONIS

et, quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.Quid? quod amatis idem? quod, quaetibipoma

coluntur,

primus habet, laetaque tenet tua munera dextra?Sed neque iam foetus desiderat arbore demtos,

690 nec, quas horlus alit, cum succis mitibus herbas:nec quidquam, nisi te. Miserere ardentis: et ipsum,quod petit, ore meo praesentem crede precari:ultorcsquo deos, et peclora dura perosam *

Idalien, memoremque time Rhamnusidis iram.

695 Quoque magis caveas, (etenim mihi multa vetustassciro dedit,) referam tota nolissima Cyprofacta, quibus flecli facile et mitescere possis.

Yiderat a veleris generosam sanguine TeucriIphis Anaxareten, liumili de stirpe creatus;

700 viderat, et totis perceperat ossibus ignes.Luctatusque diu, postquam ralione furoremvincere non potuit, supplex ad limina venit:et modo nutrici miserum confcssus amorem,ne sibi dura forct, per spes oravit alumnae:

705 et modo de multis blanditus cuique ministris,sollicita petiit propensum voce favorem.

Saepe ferenda dedit blandis sua yerba tabeliis :interdum madidas lacrimarum rore coronaspostibus intendit, posuitque in limine duro710 molle latus, tristique serae convicia fecit.

Saevior illa freto surgente, cadenlibus Iloedis,durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,et saxo, quod adhuc viva radice tenetur,spernit et irridet; factisque immitibus addit715 verba superba ferox: et spe quoque fraudat aman-

lem.

Non tulit impatiens longi tormenta doloris