Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
343
Einzelbild herunterladen
 

' 'V

METAMORPHOSEON LIB. XIV. 343

Assensere dei: nee coniux regia vultusimmotos tenuit; placatoque annuit ore.

Tum pater, Estis, ait, coelesti munere digni,quaeque petis, pro quoque petis. Cape, nata, quod

optas. 595

Fatus erat. Gaudet, gratesque agil illa parenti;perque Ieves auras iunctis invecta columbislittus adit Laurens, ubi tectus arundine serpit,in freta flumineis vicina Numicius undis.

Hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, 600abluere, et tacito deferre sub aequora cursu.

Corniger exsequitur Veneris mandata, suisque,quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgatet respergit aquis. Pars optima restitit illi.

Lustratum genetrix divino Corpus odore 605

unxit, et ambrosia cum dulci nectare mixtacontigit os, fecitque deuin; quem turba Quirininuncupat Indigetem, temploque arisque recepit.

Inde sub Ascanii ditione binominis Albaresque Latina fuit. Successit Silvius illi: 610

quo satus, antiquo tenuit repetita Latinusnomina cum sceptro: darum subit Alba Latinum:Epitos ex illo. Post hunc Capetusque, Capvsque;sed Capys ante fuit. Regnum Tiberinus ab illiscepit; et in Tusci demersus iluminis undis 615

nomina fecit aquae. De quo Remulusque, feroxqueAcrota sunt geniti: Remulus maturior annisfulmineo periit, imitator fulminis, ictu.

Fratre suo sceptrum moderatior Acrota fortitradit Ayentino: qui, quo regnarat, eodem 620

nionte iacet positus, tribuitque vocabula monti.Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.

Rege sub hoc Pomona fuit: qua nulla Latinas