METAMORPHOSEON LIB. XIV. 333
Ipsa, quod hae faciunt, opus cxigit: ipsa, quis ususquoquo sit in folio, quae sit concordia mixtis,novit, et advertens pensas examinat lierbas. 270
Haec ubi nos vidit, diota acceptaque salute,diffudit vultus, ct reddidit omnia votis.
Nec mora; misceri tosti iubet hordea grani,mellaque, vimquemeri, cum lacte coagula passo:quique sub hacjateant furtim dulcedine, succos 275adiicit. Accipimus sacra data pocula dextra.
Quae simul arenti sitientes hausimus ore,
ct tetigit sumnios virga dea dira capillos;
etpudet, etreferam, setis horrescere coepi,
nec iam posse loqui; pro verbis edere raueutn 2S0
murmur, et in terram toto procumbere vultu:
osque meum sensi pando occallescere rostro;
colla tumere toris: et qua modo pocula parte
sumta mihi fuerant, illa vestigia feci:
cumqueeadempassis(tantummedicaminapossunt!) 285
claudor in antra. Suis solum caruisse ligura
vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit.
Quae nisi vitasset, pecoris pars una maneremnunc quoque setigeri: nec tantae cladis ab illocertior ad Circen ultor venisset Ulixes. 290
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album;moly vocant Superi: nigra radice tenetur.
Tutus eo, monitisque simul coelestibus intratille donium Circes: et ad insidiosa vocatuspocula, conantem virga mulcere capillos 295
repulit; et stricto pavidam deterruit ense.
Inde fides dextraeque datae: thalamoque reccptusconiugii dotem, sociorum corpora, poscit.
Spargimur innocuae succis melioribus herbae,percutimurque caput conversae verbere virgae : 300