Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
332
Einzelbild herunterladen
 

332 P. OVIDII NASONIS *

vixque fuga quaesita salus comitique mihique.Tertius e nobis Laestrygonis impia tinxitora cruore suo: fugicntibus instat, et agmenconcitat Antipliates. Coeunt, et saxa trabesque240 coniiciunt, merguntque viros, merguntque carinas.Una tarnen, quae nos ipsumque vehebat Ulixen,eflugit. Amissa sociorum parte, dolentes,multaque conquesti terris allabimur illis,quasproculhinccernis. Procul hino, mihi crede,

videnda

245 insula, visamilii. Tuque, o iustissime Troum,nate dea, (neque enim finito Marte vocandtishostises, Aenea,) moneo, fuge littora Circes.

Nos quoque Circaeo religata in littore pinuAntiphatae memores immansuetique Cyclopis,

250 ire negabamus, et tecta ignota subire.

Sorte sumus lecti: sors me, fidumque Politen,Euryloehumque simul, nimiique Elpenora vini,bisque novem socios Ciroaea ad moenia misit.

Quae simul attigimus, stetimusque in limine tecti;255 mille lupi, mistique lupis ursique leaequeoccursu fecere metum: sed nulla timenda,nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.Quin etiam blandas movere per aera caudas,nostraque adulantes comitant vestigia; donec260 excipiunt famulae, perque atria marmore tectaad dominam ducunt. Pulchro sedet illa recessu,sublimis solio, pallamque induta nitentem,insuper aurato circumvelatur amictu.

Nereides Nymphaeque simul, quae vellera motis265 nulla trahuntdigitis, necfila sequentia ducunt;gramina disponunt, sparsosque sine ordine floressecernunt calathis, variisque coloribus herbas.