metamorpiioseon LIB. xm. 299
Nec minus cst isto Teucer patruelis Achilli.
Non petit ille tarnen, nec, si petat, auferat arma.Ergo operum quoniam nudum certamen habetur;plura quidem feci, quam quae comprendere dictisin promtu mihi sit: rerum tarnen ordine ducar.Praescia venturi genitrix Nere'ia letidissimulat cultu natum: et deceperat omnes,in quibus Aiacem, sumtae fallacia vestis.
Arma ego femineis, animum motura virilem,mercibus inserui. Neque adhuc proiecerat herosvirgineos habitus, quum parmam hastamque tenenti,Nate dea, dixi, tibi se peritura reservantPergama. Quid dubitas ingentem evertere Troiam?Iniecique manum, fortemque ad fortia misi.
Ergo opera illius mea sunt. Ego Telephon hastapugnantem domui: victum orantemque refeci.QuodThebaececidere, meumest. MecrediteLesbon,me Tenedon, Chrysenque, et Cillan, Apollinis urbes,et Syron cepisse: mea concussa putatoprocubuisse solo Lyrnesia moenia dextra.
Utque alios taceam: qui saevum perdere possetHectora, nempe dedi: per me iacet inclytusHector.lllis haec armis, quibus est inventus Achilles,arma peto: vivo dederam, post fata reposco.
Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae;exspectata diu nulla aut contraria classiflamina sunt: duraeque iubent Agamemnona sortesimmeritam saevae natam mactare Dianae.
Denegat hoc genitor, divisque irascitur ipsis:atque in rege tarnen pater est. Ego mite parentisingenium verbis ad publica commoda verti.
Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides;
160
165
170
175
180
185