P. OVIDII NASONIS
298
sustulit ad proceres, exspectatoque resolvitora sono; neque abest facundis gratia dictis.
Si mea cum vestris valuissent yota, Pelasgi,non foret ambiguus tanti certaminis heres:
130 tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.
Quem quoniam non aequa milii vobisque negaruntfata, (manuque simul veluti lacrimantia tersitlumina,) quis magno melius succedit Achilli,quam per quem magnus Danais accessit Achilles?135 lluic modo ne prosit, quod, utest, liebes esse vi-
detur:
neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,profuit, ingenium; meaquehaec facundia, siquaest,quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,invidia careat: bona nec sua quisque recuset.
140 Nam genus, et proavos, et quae non fecimus ipsi,vix ea nostra voco. Sed enim, quia retulit Aiaxesse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctorIupiter est, totidemque gradus distamus ab illo.Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
145 Iupiter liuic: neque in his quisquam damnatus, et
exsul.
Est quoque per matrem Cyllenius addita nobisaltera nobilitas. Deus est in utroque parente.
Sed neque materno quod sum generosior ortu,nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,150 proposita arma peto: meritis expendite caussam;dummodo,quod fratres TelamonPeleusquefuerunt,Aiacis meritum non sit: nec sanguinis ordo,sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis.
Aut si proximitas, primusque requiritur heres;
155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.
Quis locus Aiaci? Phlhiam haec Scyronve ferantur.