METAMORPHOSEON LIB. XIH. 297
Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis,quam mihi, maior honos: coniunctaque gloria
nostra est,
atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.Conferat his Ithacus Rhesum, imbellcmque Dolona,Priamidenque Hclcnum rapta cum Pallade captum:luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto.
Si semel ista datis meritis tarn vilibus arma;dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.
Quo tarnen liaec Ithaco? qui clam, qui semper
inermis
rem gerit; et furtis incautum decipit hostem?
Ipse nitor galeae, claro radiantis ab auro,insidias prodet, manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sab Achillis casside vertexpondera tanta feret: nec non onerosa gravisquePelias hasta potest imbellibus esse lacertis:nec clypeus, vasti caelatus imaginemundi,conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae.Debilitaturum quid tepetis, improbe, munus?quod tibi si populi donaverit error Achivi,cur spolieris, erit, non, curmetuaris ab hoste.Etfuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti.Adde, quod istetuus, tarn raro proelia passus,integer est clypeus: nostro, qui tela ferendomille patet plagis, novus est successor babendus.Denique quid verbis opus est"? spectemur agendo:arma viri fortis medios mittantur in hostes:inde iubete peti, et referentem ornate relatis.
Finierat Telamone satus; vulgique secutumultima murmur erat: donec Laertius herosadstitit, atque oculos paulum tellure moratos
95
100
105
110
115
120
125