METAMORPHOSEON LIB. XID. 29S
Frater erat: fralerna peto. Quid sanguine cretusSisyphio, furtisque et fraude simillimus illi,inserit Aeacidis alienae nominä gentis?
An quod in arma prior, nulloque sub indice yeni,irraa neganda mihi? potiorque videbitur ille,allima qui cepil, detrectavitque furoremilitiam ficto: donec sollertior isto,et sibi inutilior, timidi commenla retexitNaupliades animi, yitalaque traxit ad arma?optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla;r.os inhonorati, et donis patruelibus orbi,obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus,
esset;
nee comes hie Plirygias unquam venisset ad arcesliortator scelerum! Non te, Poeantia proles,expositum Lemnos nostro cum crimine baberet:qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antrissaxa moves gemitu, Laertiadaeque precaris,quae moruit: quae, si di sunt, non vana precaris.Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,heu, pars una ducum, quo successore sagittaeIlerculis utuntur, fractus morboque fameque,velaturque aliturque avibus; volucresque petendodebita Troianis exercet spicula fatis.
Ille tarnen vivit, quia non comitatus Ulixen.
Vellet et infelix Palamedes esse relictus:viveret: aut certo letum sine crimine baberet:quem male convicti nimium memor iste furorisprodere rem Danaum finxit, fictumque probavitcrimen, et osteudit, quod iam praefoderat, aurum.Ergo aut exsilio vires subduxit Acliivis,autnece. Sicpugnat, sic est metuendus Ulixes.
35
40
45
50
55
60