Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
293
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPIIOSEON LIB. XH. 293

Annuit: atque animo pariter patruiquo suoqueDolius indulgens, nebula velatus in agmenpervenit Iliacum, mediaque in caede virorumrara per ignotos spargentem cernit Achivos 600

tela Parin: fassusque deum, Quid spicula perdissanguine plebis? ait: Si qua est tibi cura tuorum,vertere in Aeaciden, caesosque ulciscere fratres.

Dixit: et ostendens sternentem Troiba ferroeorpora Peliden, arcus obvertit in illum; 605

certaque letifera direxit spicula dextra.

Quod Priamus gaudere senex post Ilectora posset,hoc fuit. Ille igitur tantorum victor, Achille,

victus es a timido Graiae raptore maritae!

At si femineo fuerat tibi Marte cadendum; 610

Thermodontiaca malles cecidisse bipcnni.

Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasginominis, Aeacides, caput insupcrabile bello,arserat; armarat deus idem, idemque cremarat.

Iam cinis est; et de tarn magno restat Achille 615nescio quid, parvam quod non. bene compleat

urnam.

At vivit, totum quae gloria compleat orbem.

Ilaec illi mensura viro respoudet: et haec estpar tibi, Pelide, nec inania Tartara sentit.

Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses, 620bella movet clypeus, deque armis arma feruntur.

Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,

non minor Atrides, non bello maior et aevo

jioscere, non alii: soli Telamone creato

Laertaque fuit tantae fiducia Iaudis. 625

A se Tantalides onus invidiamquo removit:

Argolicosque duces mediis considere castris

iussit: et arbitrium litis traiecit in omnes.