272 P. OVIDII NASONIS
fit propius corpus. Quod quo magis illa tuetur,hoc minus et minus est mentis; iam iamque pro-
pinquae
admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
725 cernit: erat coniux. Ille est, exclamat: et unaora, comas, vestem lacerat: tendensque trementesad Ceyca manus, Sic, o carissime coniux,sic ad me, miserande, redis? ait. Adiacetundisfacta manu moles, quae primas aequoris iras730 frangit, etincursus quae praodelassat aquarum.Insilit huc: mirumquefuitpotuisse, volabat:percutiensque levem modo natis aera pennis,stringebat summas ales miserabilis undas.Dumque volat; moesto similem, plenumque que-
relae -»
735 ora dedere sonum, tenui crepitantia rostro.
Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus;dilectos artus amplexa recentibus alis,frigida nequidquam duro dedit oscula rostro.Senserit hoc Ccyx, an vultum motibus undae740 tollere sit visus, populus dubitabat: atille
senserat: ettandem, Superis miserantibus, amboalite mutantur. Fatis obnoxius isdemtune quoque mansit amor, nec coniugiale solutumfoedus in alitibus. Coeunt, fiuntque parentes:
745 perque dies placidos, hiberno tempore, septemincubat Halcyone pendentibus aequore nidis.
Tum via tuta maris: ventos custodit, et arcetAeolus egressu: praestatque nepotibus aequor.Hos aliquis senior circum freta lata volantes750 spectat: et ad finem servatos laudat amores.
Proximus, aut idem, si fors tulit, Hic quoque, dixit,quem mare carpentem substrictaque crura gereutem