METAMOB-PIIOSEON Llß. XI. 273
adspicis, (ostendens spatiosum in guttura raergum)regia progenies; et, si descendere ad ipsumordine perpetuo quaeris, sunt huius origoIIus, et Assaracus, raptusque Iovi Ganyraedes,Laomedonque senex, Priamusque novissima Troiaetempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste:qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,forsitan inferius non Hectore nomen haberet:quamvis est illum proles enixa Dymantis.
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Idafertur Alexirhoe, Granico nata bieorni.
Oderat hic urbes: nitidaque remotus ab aulasecretos montes et inambitiosa colebatrura: nec Uiacos coetus, nisi rarus, adibat.
Non agreste tarnen, nec inexpugnabile Amoripeclus habens, silvas captatam saepe per omnesadspicit Hesperien patria Cebrcnida ripa,iniectos humeris siccantem sole capillos.
Visa fugit Nymphe, veluti perterrita fulvumcerva lupum, Iongeque lacu deprensa relictoaccipitrem fluvialis anas. Quam Troius lierosinsequitur: celeremque metu celer urget amore.Ecce latens berba coluber fugientis aduncodente pedem strinxit; virusque in corpore liquit.Cum vita suppressa fuga est. Amplectitur amensexanimem: clamatque, Piget, piget esse secutum:sed non hoc timui: nec erat mihi vincere tanti.Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,a me caussa data est. Ego sim sceleratior illo,ni tibi morte mea mortis solatia mittam.
Dixit, et e scopulo, quem rauca subederat unda,se dedit in pontum. Tethys miserata cadentemmolliter excepit: nantemque per aequora pennisOvid. T. II. S
755
760
765
770
775
780
785