Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
263
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPHOSEON LIB. XI. 263

quod socer Hippotades tibi sit, qui carccre fortescontineat ventos, et, quum velit, aequora placet:quum semel emissi tenuerunt aequora venti;nil illis vetitum est, .incommendataque tellusomnis,etomnefretum. Coeliquoque nubila vexant;excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.

Quo magis hos novi, (nam novi, et saepe paternaparva domo vidi,) magis hos reor esse timendos.Quod tua si flecti precibus sententia nullis,care, potest, .coniux; nimiumque es certus eundi;me quoque tolle simul. Certe iactabimur una:nee, nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus,quidquid erit: pariter super aequora lata feremur.Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetursidereusconiux: neque enim minorignisinipsoest.Sed neque propositos pelagi dimittere cursus,nec vult Halcyonen in partem adhibere pericli:multaque respondit, timidum solantia pectus.

Nec tarnen idcirco caussam probat. Addidit illishoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:Longa quidem nobis omnis mora: sed tibi iuroper patrios ignes, si me modo fala remittent, ,ante reversurum, quam Luna bis impleat orbem.His ubi promissis spes est admota recursus;protinus eductam navalibus aequore tingi,aptarique suis pinum iubet armamentis.

Qua rursus visa, veluti praesaga futuri,horruit Halcyone: lacrimasque emisit obortas;amplexusque dedit: tristique miserrima tandemore, Vale, dixit: collapsaque corpore toto est.

At iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducuntordinibus geminis ad fortia pectora remos:aequalique ictu scindunt freta. Sustulit illa

435

440

445

450

455

460