i>. OVIDII NASONIS
26Q
Ut vero ardentem vidit, quater impotus illiin medios fuit ire rogos: quater inde repulsusconcita membra fugae mandat, similisque iuvenco,335 spicula crabronum pressa cervice gerenti,
qua via nulla, fugit. Iam tum mihi currere visusplus homine est: alasque pedes sumsisse putares.Effugit ergo omnes; yeloxque cupidine letivertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo,
340 quum se Daedalion saxo misisset ab alto,fecit ayem, et subitis pendentem sustulit alis,oraque aduncadedit, curvosdedit unguibus hamos,virtutem antiquam, maiores corpore xires.
Et nunc accipiter, nulli satis äequus, in omnes345 saevit aves: aliisque dolens fit caussa dolendi.
Quae dum Lucifero genitus miracula narratde consorte suo; cursu festinus anlieloadvolat armenti custos Plioceiis Anetor,et: Peleu, Peleu, magnae tibi nuntius adsum350 cladis, ait. Quodcunque ferat, iubetederePeleus.Pendet, et ipse metu trepidat Trachinius heros.
Ille refert: Fessos ad littora curva iuvencosappuleram, medio quum Sol altissimus orbetantum respiceret, quantum superesse videret:
355 parsque boum fulvis genua inclinarat arenis,latarumque iacens campos spectabat aquarum:pars gradibus tardis illuc errabat, et illuc:nant alii, celsoque exstant super aequora collo.Templa mari subsunt, nec marmore clara, nec auro;360 sed trabibus densis, lucoque umbrosa vetusto.Nereides Nereusque tenent. Hos nayita templiedidit esse deos, dum retia littore siccat.
Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis,quam restagnantis fecit maris unda paludem.