Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
259
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPHOSEON LIB. XI. 2S9

Illius virtus reges gentesque subegit:quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. 300Nata erat liuic Chione: quae dotatissima formamille procis placuit, bis septem nubilis annis.

Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,

ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo,

yidere hanc pariter, paritertraxerecalorem. 305

Spem Veneris diflert in tempora noctis Apollo.

Non fert ille moras, virgaque movente soporemvirginis os tangit. Tactu iacet illa potenti,vimque dei patitur. Nox coelum sparserat astris;Phoebusanumsimulat; praereptaquegaudiasumit. 310Ut sua maturus complevit tempora venter;

Alipedis de stirpe dei versuta propagonascitur Autolycus, furtum ingeniosus ad omne:

[qui facere assuerat, patriae non degener artis,candida de nigris, et de candentibus atra.] 315

nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos,)carmine vocali clarus citharaque Philammon.

Quid peperisse duos, et dis placuisse duobus,

et forti genitore, et progenitore Tonante

esse satam prodest? An obest quoque gloriamultis? 320

Obfuit huic certe: quae se praefcrre Dianae

sustinuit, faciemque deae culpavit. At illi

ira ferox mota est: Factisque placebimus, inquit.

Necmora; curvavit cornu, nervoque sagittam

impulit, et meritam traiecit arundine linguam. 325

Lingua tacet, nec vox tentataque verba sequuntur:

conantemquc loqui cum sanguine vita reliquit.

Quam miser(o pietas !)ego tune, patruoque doloremcorde tuli, fratrique pio solatia dixi!Quaepaterhaudaliter, quamcautes murmura ponti, 330accipit: et natam delamentatur ademtam.

R 2