Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
258
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

258

expulsumque domo patria Traohinia tellus270 accipit. Hic regnum sine yi, sine caede, tenebatLucifero genitore satus, patriumque nitoremore ferens Ceyx; illo qui tempore moestus,dissimilisque sui, fratrem lugebat ademtum.

Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque275 venit; et intravit, paucis comitantibus, urbem;quosque greges pecorum, quae secum armenla tra-

hebat,

haud procul a muris sub opaca valle reliquit:copia quum facta est adeundi prima tyranni,velamenta manu praetendens supplice, quis sit,

280 quoque satus, memorat: tantum sua crimina celat:mentitusque fugae caussam, petit urbe yel agrose iuvet. Hunc contra placido Trachinius oretalibus alloquitur: Mediae quoque commoda plebinostra patent, Peleu; nec inhospita regna tenemus.2S5 Adiicis huic animo momenta potentia, darumnomen, avumque Iovem: nec tempora perde pro-

cando.

Quod petis, omne feres: tuaque haec pro parte

vocato,

qualiacunque vides. Utinam meliora videres!

Et flebat. Moveat tantos quae caussa dolores,

290 et Peleus comitesque rogant. Quibus ille profatur:Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit, et omuesterret aves, semper pennas habuisse putatis.

"Vir fuit: et quanta est animi Constantia, tantumacer erat belloque ferox, ad vimque paratus,

295 nomine Daedalion; illo genitore creatus,

qui vocat Auroram, coeloque novissimus exit.Culta mihi pax est; pacis mihi cura tuendae,coniugiique fuit; fratri fera bella placebant.