METAMORPIIOSEON LIB. X. 231
concordare modos; hoc vocem carmine rupit:
Ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno,)carraina nostra move. Iovis est mihi saepe potestasdicta prius. Cecini plectro graviore Gigantas,sparsacpie Phlegraeis victrieia fulmina campis.Nunc opus est leviore lyra: puerosquo canamus.dilectos Superis, inconcessisque puellasignibus attonitas meruisse libidine poenam.
Rex Superum Phrygii quondam Ganymedis amorearsit: et inventum est aliquid, quod Iupiter esse,quam quod erat, mailet. Nulla tarnen alite vertidignatur, nisi quae portat sua fulmina dextrae.Neo mora: percusso mendacibus aere pennisarripit Uiaden; qui nunc quoque pocula miscet,in vitaque Iovi nectar Iunone ministrat.
Te quoque, Amyclide, posuisset in aetliere
Plioebus,
tristia si spatium ponendi fata dedissent.
Qua licet, aeternus tarnen es: quotiesque repellitver biemem, Piscique Aries succedit aquoso,tu toties oreris, viridique in cespite flores.
Te meus ante onines genitor dilexit: et orbein medio positi caruerunt praeside Delphi,dum deus Eurotan immunitamque frequentatSparten; nec citbarae, nec sunt in honore sagittao.Immemor ipse sui non retia ferre recusat;non tenuisse canes; non per iuga montis iniquiire comes: longaque alit assuetudine flammas.Iamque fere medius Titan venientis et actaenoctis erat, spatioque pari distabat utrimque;Corpora veste levant, et succo pinguis olivisplendescunt, latique ineunt certamina disci.
Quem prius aerias libratum Phoebus in auras
150
155
160
165
170
175