P. OVIDXI NASONIS
228
ne flectat retro sua lumina, donec Avernasexierit valles: aut irrita dona futura.
Carpitur acclivis per muta silentia trames,arduus, obscurus, caligine densus opaca.
55 Nec procul abfuerant telluris margine sumtnae:hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi,flexit amans oculos: et protinus illa relapsa est:brachiaque intendens, prendique et prendere ca-
plans
nil nisi cedentes infelix arripit auras:
60 iamque iterum moriens non est de coniuge quid-
quam
questa suo: (quid enim nisi se quereretur amatam?)supremumque vale, quod iam vix auribus illeacciperet, dixit: revolutaque rursus eodem est.Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,
65 quam tria qui timidus, medio portante catenas,colla canis vidit: quem non pavor ante reliquit,quam natura prior, saxo per corpus oborto:quique in se crimen traxit, voluitque videriOlenos esse nocens: tuque o confisa figurae,
70 infelix Lethaea, tuäe; iunctissima quondamCorpora, nunclapides, quos humida sustinet Ide.Orantem, frustraque iterum transire volentem,portitor arcuerat. Septem tarnen ille diebussqualidus in ripa, Cereris sine munere, sedit.
75 Cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.Esse deos Erebi crudeles questus, in altamse recipit Rhodopen, pulsumque Aquilonibus Hae-
mon.
Tertius aequoreis inclusum Piscibus annumfinierat Titan: omnemque refugerat Orpheus80 femineam Yenerem; seu quod male cesserat illi,