224
P. OVIDII NASONIS
725 Vixque tenens lacrimas, Quis me manet exitus,
inquit,
cognita quam nulli, quam prodigiosa, novaequecura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent,perdere debuerant: si non et perdere vellent;naturale malum saltem et de more dedissent.
730 Nee vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum.Urit oves aries: sequitur sua femina cervum.
Sic et aves coeunt: interque animalia cunctafemina femineo correpta cupidine nulla est.
Yellem nulla forem. Ne non tarnen omnia Crete735 monstra ferat; tau rum dilexit filia Solis,
femina nempe marcm. Meus est furiosior illo,si verum profitemur, amor. Tarnen illa secuta estspem Yeneris: tarnen illa dolis et imagine vaccaepassa bovem est; et erat, qui deciperelur, adulter.740 IIuc licet ex toto sollertia confluat orbe,ipse licet revolet ceratis Daedalus alis;quid faciet? num me puerum de virgine doctisartibus efficiet? num te mutabit, Iantlie?
Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi:745 consiliique inopes et stullos excutis ignes?
Quid sis nata vidc: nisi te quoque decipis ipsam;et pete quod fas est: et ama, quod femina debes.Spes est, quae capiat: spes est quae pascatamorem.Hane tibi res adimit: non te custodia caro750 arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti:
non palris asperitas, nec se negat ipsa roganti.
Nec tarnen est potiunda tibi: nec, ut omnia fiant,esse potes felix; ut dique liominesque laborent.Nunc quoque votorum pars una est vana meorum:755 dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt.Quodque ego, vult genitor, socer et vult ipse futurus: