METAMORPIIOSEON LIB. DC. 223
plenaque somniferis serpons peregrina venenis.Tum, velut excussam somno, et manifesta videntemsic affata dea est: Pars o Telethusa mearum,pone graves curas; mandataque falle mariti :nec dubita, quum te partu Lucina levarit,tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris, opemqueexorata fero: nec te coluisse querefisingratum numen. Mouuit, tbalamoque recessit.Laeta toro surgit, purasque ad sidera supplexCressa manus tollens, rata sint sua visa precatur.Ut dolor increvit; seque ipsum pondus in aurasexpulit, et nata est ignaro femina patri;iussit ali mater, puerum mentita: fidemquereshabuit: neque erat facti, nisi, conscia, nutrix.Vota pater solvit, nomenque imponit avitum. •Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,quod commune foret, nec quemquam falleret illo.Impercepta pia mendacia fraude latebant.
Cultus erat pueri: facies, quam sive puellae,sive dares puero, fieret formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus;quum pater, Iplii, tibi flavam despondet Ianthen:inter Phaestiadas quae laudatissima formaedote fuit virgo, Dictaeo uata Teleste.
Paraetas, par forma fuit: primasque magistrisaccepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
Hinc amoramborum teligit rüde pectus: et aequumvulnus utrique fuit, sed erat fiducia dispar.Coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,quemquo virum putat esse, suum fore credit
Ianthe.
Iphis amat, qua posse frui desperat, et äugetboc ipsum flammas: ardetque in virgine virgo.
695
700
705
710
715
720