METAMORPIIOSEON LIB. IX. 225
at non vult natura, potentior Omnibus istis;quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus:luxque iugalis adest: et iam mea fiet Ianthe,nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. 700
Pronuba quidluno. quid ad haec, Ilymenaee, venitissacra; quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgoaestuat: utque celer venias, Ilymenaee, precatur.Quod petit haec, Telethusatimens, modo tempora
differt: 765
nunc ficto languore moram trahit. Omina saepe,visaque caussatur. Sed iam consumserat omnemmateriam flcti: dilataque tempora taedaeinstiterant; unusque dies restabat: at illacrinalem capiti vittam nataeque sibique 770
detrahit: et passis aram complexa capillis,
Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonquequae colis, et septem digestum in cornua Nilum;fer, precor, inquit,opem: nostroque medere timori.
Te, dea, tequondam, tuaque haec insignia vidi: 775cunctaque cognovi; comitesque, facesque, so-
numque
sistrorum: memorique animo tua iussa notavi.
Quod videt haec lucem, quod non ego punior ipsa,Consilium monitumque tuum est. Miserere duarum,auxilioqueiuva. Lacrimae sunt, verba secutae. 780Visa dea est movisse suas, et moverat, aras:et templi tremuere fores, imitataque Lunamcornua fulserunt; crepuitque sonabile sistrum.
Non secura quidem, fausto tarnen omine laetamater abit templo. Sequitur comes Iphis euntem, 785quam solita est, maiore gradu: nec candor in orepermanet; et vires augentur; et acrior ipse estOvm. T. II. P