Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
220
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

220

sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat;signaque certa dabat: si non male sana fuissem.

000 Et tarnen ipsa loqui, nec me committere ceraedebueram; praesensque meos aperire furores.Yidisset lacrimas: vultus vidisset amantis :plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.Invito potui circumdare brachia collo:

605 amplectique pedes, affusaque poscere vitam:et, si reiicerer, potui moritura yideri.

Omnia fecissem; quorum si singula duramflectere non poterant, potuissent omnia, mentem.Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri.

610 Non adiit apte: nec legit idonea, credo,

tempora: nec petiit horamque animumque va-

cantem.

Haec nocuere mihi. Neque enim de tigride natus;nec rigidos silices solidumve in pectore ferrumaut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.

615 Vincetur. Repetendus erit: nec taedia coeptiulla mei capiam; dum spiritus iste manebit.

Nam primuni, si facta mihi revocare liceret,non coepisse fuit: coepta expugnare, secundumest.Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,620 non tarnen ausorum semper memor esse meorum:et, quia desierim, leviter voluisse videbor,aut etiam tentasse illum, insidiisque petisse :veLcerte non hoc, qui plurimus urget et uritpectora nostra, deo, sed victa libidine credar.

625 Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.Etscripsi, etpetii: temerata est nostra voluntas.Ut nihil adiiciam, non possum innoxia dici.

Quod superest, multum est in vota, in crimina

parvum.