I METAMOUPHOSEON LIB.IX. 224
I Dixit: et, incertae tanta est discordia mentis,
quum pigeat tentasse, libet lentare: modumque 630exit; et infelix commitlit saepe repelli.
Mox ubi Anis abest, patriam fugit ille nefasque;inque peregrina ponit nova moenia terra.
Tum vero moestam Iota Miletida mente
defecisse ferunt: tum vero a pectore vestem 635
diripuit; planxitque suos furibunda lacertos.
Iamque palam est demens, inconcessamque fateturspem Veneris, sine qua patriam invisosque penatesdeserit, et profugi sequitur vestigia fratris.
Utque tuo motae, proles Semele'fa, thyrso 640
Ismariae celebrant repetila triennia Bacchae;
Byblida non aliter latos ululasse per agrosBubasides videre nurus: quibus illa relictisCaras, et armiferos Lelegas, Lyciamque pererrat.
Iam Cragon, et Lymiren, Xanthique reliquerat
undas, 645
quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
Deficiunt silvae, quum tu lassata sequendoconeidis, et, dura positis tellure capillis,
Bybli, iaces; frondesque tuo premis ore cadueas. 650Saepe etiam Nymphae teneris Lelegeides ulnistollere conantur: saepe, ut medeatur amori,praecipiunt: surdaeque adhibent solatia menti.
Muta iacet, viridesque suis terit unguibus herbasByblis; ethumectat lacrimarum gramina rivo. 655Nai'das his venam, quae nunquam arescere posset,supposuisse ferunt: quid enim dare maius habe-
bant?
i Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
! utve tenax gravida manat tellure bitumen;