218
P. OVIDII NASONIS
anto forem, quam spes votorum certa fuisset.
Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index535 etcoIor, etmacies, etvullus, et humida saepelumina, nec caussa suspiria mota patenti:et crebri amplexus; et quae, si forte notasti, 1
oscula sentiri non esse sororia possent.
Ipsa tarnen, quamvisanimo gravevulnus habebam,
540 quamvis intus erat furor igneus, omnia feoi,
(sunt mihi di festes,) ut tandem sanior essem:pugnavique diu violenta Cupidinis armaelTugere infelix; et plus, quam ferre puellamposse putes, egoduratuli. Superata fatei'i545 cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
Tu servare potes, tu perdere solus amantem.
Elige, utrum facias. Non hoc inimica precatur:sedquae, quum tibi sitiunctissima, iunctioresseexpelit, et vinclo tecum propiore ligari.
550 Iura senes norint: et quid liceatque, nefasque,fasque sit, inquirant; legumque examina servent:conveniens Venus est annis temeraria nostris.
Quid liceat, nescimus adhuc: et cuncta Heere, credimus: etsequimur magnorum exempla deorum.
555 Nec nos aut durus pater, aut reverentia famae,aut timor impediet, tantum absit caussa timendi.Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus.
Est mihi libertas tecum secreta loquendi;et damus amplexus, et iungimus oscula coram.
560 Quantum est, quoddesit! Miserere fatentisamorem,et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor:neve merere, meo subscribi caussa sepulcro.
Talia nequidquam perarantem plena reliquitcera manum: summoque in margine yersus ad-
haesit.