METAMORPHOSEON LIB. IX. 211
aut, hoc si nequeo, peream, prccor, ipsa, toroquemortua componar, positaeque det oscula frater.
Et tarnen arbitrium quaerit res ista duorum.
Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi. 505At non Aeolidae thalamos timuere sororum.
Unde sed hos novi? cur liaec exempla paravi?Quoferor? Obscoenaeproculhincdiscedite flammae!nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur.
Si tarnen ipse mei captus prior esset amore, 510
forsitan illius possem indulgere furori.
Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,ipsa petam? Poterisne loqui? poterisne fateri?
Coget amor; potero: vel, si pudor ora tenebit,littera celatos arcana fatebitur ignes. 515
Hoc placet; liaec dubiam vicit sententia mentem.
In latus erigitur, cubitoque innixa sinistro,
Viderit: insanos, inquit, fateamur amores.
Heu mihi! quo labor? quem mens mea concipit
ignem ?
et meditata manu componit verba trementi. 520
Dextra tenet ferrum: yacuarn tenet altera ceram.Incipit; etdubitat: scribit; damnatque labellas:et notat; etdelet: mutat; culpatque, probatque;inque vicem sumtas ponit, positasque resumit.
Quid velit, ignorat: quidquid factura videtur, 525
displicet. In vultu est audacia mixta pudori.
Scripta soror fuerat: visum est delere sororem,verbaque correptis incidere talia ceris:
Quam, nisi tu dederis, non est liabitura salutem,hanc tibi mittit arrians. Pudet ah, pudet edere
nomen! 530
etsi, quidcupiam, quaeris; sine nomine veilemposset agi mea caussa meo: nec cognita Byblis