216
P. OVIDII NASONIS
470 corpus; et erubuit, quamvis sopita iaeebat.Somnus abit: silet illa diu; repetitque quietisipsa suae speciem; dubiaque ita mente profatur:Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?quam nolim rata sit! Cur liaec ego somnia vidi?475 Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis:et placet, et possit, si non sit frater, amari:et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.Dummodo tale nihil vigilans committere tentem;saepe licet simili redeat sub imagine somnus.
480 Testis abest somno; necabestimitatavoluptas.
Pro Venus, et tenera volucer cum matre Cupido!gaudia quanta tuli! quam me manifesta libidocontigit! ut iacui totis resoluta medullis!ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas,485 noxque fuit praeceps, et coeptis invida nostris.
0 ego, si liceat mutato nomine iungi,quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!Omnia, dilacerent, essent communia nobis;
490 praeter avos. Tu me veilem generosior esses.Nescio quam facies igitur, pulclierrime, matrem:atmihi, quaemalesum, quostu, sortita parentes,nil nisi frater eris. Quodobest,idhabebimus unum.Quid mihi significant ergo mea visa? quod autem495 somnia pondus habent? an habenl et somnia pon-
dus?
Di melius: di nempe suas liabuere sorores.
Sic Saturnus Opim, iunctam sibi sanguine, duxit,Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
Sunt Superis suaiura. Quid ad coelestia ritus500 exigerehumanos, diversaque foedera tento?
Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor: