METAMORPIIOSEON LIB. IX. 209
Iupitor alloquitur; Noslra est timor isle voluptas,o Superi: totoque libens mihi pectore grator,quod memoris populi dicor rcctorque paterque :et mea progenies vcstro quoque tuta favore est.Namquamquam ipsiusdatur hoc immanibus actis;obligor ipse tarnen. Sed enim, ne pectora vanofida metu paveant, Oetaeas spernite flammas.Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes,nec nisi materna Vulcanum parte potentemsentiet. Aeternum est, a me quod traxit, et expersatque immune neeis, nuliaque domabile flamma.Idque ego defunctum terra coelestibus orisaccipiam, cunctisque meum laetabile factumdis fore confido. Si quis tarnen Ilercule, si quisforte deo doliturus erit: data praemia nolet,sed meruisse dari seiet, invitusque probabit.Assensere dei: coniux quoque regia visa estcaetera non duro, duro tarnen ultima vultudicta tulisse Iovis; seque indoluisse notatam.Interea, quodeunque fuit populabile flammae.Mulciber abstulerat; nec cngnoscenda remansitIierculis effigies; nec quidquamab imagineductummatris habet; tantumque Iovis vestigia servat.Utque novus serpens, posita cum pelle senecta,luxuriare solet, squamaque nitere recenti;sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,parte sui meliore viget, maiorque videricoepit, et augusta fieri gravitate verendus.
Quem pater omnipotens, inter cava nubila raptum,quadriiugo curru radiantibus intulit astris.
Sensit Atlas pondus. Neque adhuc Stheneleius irassolverat Eurystheus; odiumque in prole paternumexercebat atrox. At longis anxia curis
Ovid. T. II.
245
250
255
260
265
270
275
0