Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
205
Einzelbild herunterladen
 

METAMORTHOSEON LIB. IX. 205

coniugis agnovit vocem: Nessoque parantefallere depositum, Quo to fiduoia, clamat, 120

vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,dicimus; exaudi: nec res intercipe nostras.

Si te nulla mei reverentia movit: at orbesconcubitus vetitos poterant inhibere paterni.

Ifaud tarnen effugies, quamvis ope fidis equina. 125Vulnere, non pedibus te consequar. Ultima dictare probat: et missa fugientia terga sagittatraiicit. Exstabat ferrum de pectore aduncum.

Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque

foramen

emicuit, mixtus Lernaei tabe veneni. 130

Excipit huncNessus: Nequeenim moriemur inulti,seoum ait: et calido velamina tinota cruoredat munus raptae, velut irritamen amoris.

Longa fuit medii mora temporis: actaque magniIlerculis implerant terras, odiumque novercae. 135

Victor ab Oeclialia Cenaeo sacra parabatVota Iovi, quum Fama loquax pervenit ad aures,Deianira, tuas, quae veris addere falsa -gaudet, et e minima sua per mendacia crescit,Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. 140

Credit amans: Venerisque novae perterrita famaindulsit primo laorimis; flendoque doloremdiffudit miseranda suum: mox deinde, Quid autemflemus, ait? Pellex lacrimis laetabitur istis. .

Quae quoniam adventat, properandum, aliquidque

novandum est, 145

dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.Conquerar, an sileam ? Repetam Galydona, morerne ?Excedam teetis? an sie, nihil amplius, obstem?

Quid si, me, Meleagre, tuam memor essesororem,