Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
175
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPHOSEON LIB. VHI. 178

Mo tarnen accepta poterat deponere bellumobside: me comitem, me pacis pignus habere.

Si, quae te genuit, talis, pulchcrrime rerum,qualis es ipse, fuit; merito deus arsit in illa.

0 ego ter felix, si pennis lapsa per aurasGnosiaci possem castris insistere regis:fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.

Nam pereant potius sperata eubilia, quam simproditione potens: quamvis saepe utile vincivictoris placidi fecit deinentia multis.

Iusta gerit certe pro nato bella peremto:in caussaque valet; caussamque tuentibus armis,ut puto, vincemur. Qui si manet exitus urbem,cur suus haec illi reserabit moenia Mavors,et non noster amor? Melius sine caede moraqueimpensaque sui poterit superare cruoris.

Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,vulneret imprudens: quis enim tarn dirus, ut in tedirigere immitem non inscius audeatliastam?Coepta placent, et stat sententia tradere mecurndotalem patriam, finemque imponere bello.

Verum veile parurn est. Aditus custodia servat:claustraque portarum genitor tenet: bunc ego

solum

infelix timeo: solus mea vota moratur.

Di facerent, sine patre forem! Sibi quisque profectofit deus; ignavis precibus Fortuna repugnat.Altera iamdudum succensa cupidine tantoperdere gauderet, quodcunque obstaret amori.

Et cur ulla foret me fortior? Ire per igneset gladios ausim. Nec ad hoc tarnen ignibus ullisaut gladiis opus est; opus est mihi crine paterno.

50

55

60

65

70

75