Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
174
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDXI NASONIS

m

15 in quibus auratam proles Latonia ferturdeposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.

Saepe illuc solita est adscondere filia Nisi;et petere exiguo resonantia saxa lapillo,tum quum pax esset. Bello quoque saepe solebat20 spectare ex illa rigidi certamina Martis.

Iamque mora belli procerum quoque nomina norat,armaque, equosque, babitusque, Cydoneasque

pliaretras.

Noverat ante alios faciem duois Europaei;plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos,25 seu caput abdiderat cristata casside pennis,in galea formosus erat: seu sumserat aercfulgentem clypeum, clypeum sumsisse decebat.Torserat adductis bastilia lenta lacertis;laudabat virgo iunctam cum viribus artem.

30 Imposito patulos calamo sinuaverat arcus:sic Phoebum sumtis iurabat Stare sagittis.

Quum vero faciem demto nudaveral aere,purpureusque albi stratis insignia pictisterga premebatequi, spumantiaque ora regebat,

35 vix sua, vix sanae virgo Niseia compos

mentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille,quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmenvirgineos bostile gradus: est impetus illi,

40 turribus e summis in Gnosia mittere corpuscastra; vel aeratas bosti recludere portas:vel si quid Minos aliud velit. Utque sedebatcandida Dictaei speotans tentoria regis;

Laeter, ait, doleamnegeri lacrimabile bellum,

45 in dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est.Sed nisi bellaforent, numquam mihi cognitus esset.