Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
166
Einzelbild herunterladen
 

166

P. OVIDII NASONIS

tu mihi da cives: et inania moenia supple.

Intremuit, ramisque sonum sine flamine motis630 alta dedit quercus. Pavido mihi membra timorehorruerant, stabantque comae. Tarnen oscula terrae iroboribusque dedi: nec me sperare fatebar;sperabam tarnen: atque animo mea vota fovebam.Nox subit: et curis exercita corpora somnus635 occupat. Ante oculos eadem mihi quercus adesse,et ramos totidem, totidemque animalia ramisferre suis visa est; pariterque tremiscere motu :graniferumque agmen subiectis spargere in arvis:crescere quod subito, et maius maiusque yideri,

640 ac se tollere humo: rectoque adsistere trunco;et maciem, numerumque pedum, nigrumque co-

lorem |

ponere; ethumanammembrisinducereformam.Somnus abit. Damno vigilans mea yisa; querorquein Superis opis esse nihil. At in aedibus ingens 1645 murmurerat: vocesquehominumexaudirevidebar,iammihidesuetas. Dumsuspicor hasquoquesomni;ecce yenit Telamon properus: foribusque reclusis,Spequefideque, pater, dixit, maiorayidebis.Egredere. Egredior: qualesque in imagine somni650 visus eram vidisse viros; ex ordine tales

adspicio agnoscoque. Adeunt; regemque salutant.Vota Iovi solvo, populisque recentibus urbempartior, et vacuos priscis cultoribus agros;Myrmidonasque voco: nec origine nomina fraudo.

655 Corpora vidisti: mores, quos ante gerebant,

nunc quoque babent: parcum genus est patiensque

laborum,

quaesitique tenax, et quod quaesita reservet.

Hi te ad bella, pares annis animisque, sequentur,