METAMORPIIOSEON LIB. VH. 465
quum facerem natis, mugitus victima dirosedidit, et subito collapsa sine ictibus ullisexiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
Fibra quoque aegra notas yeri, monitusque deorumprodiderat: tristes penetrant ad viscera morbi.
Ante sacros vidi proiecta cadavera postes :ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
Pars animam laqueo claudunt, mortisque timoremmorte fugant: ultroque vooant venientia fata.Corpora missa neoi nullis de more ferunturfuneribus: neque enim capiebant funera portae.Aut inliumata premunt terras: aut dantur in altosindotata rogos. Et iam reyerentia nulla est:deque rogis pugnant, alienisque ignibus ardent.Qui lacriment, desunt: indefletaeque vaganturnatarum matrumque animae, iuvenumque senum-
que.
Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.
Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
Iupiter o, dixi, si te non falsa loquunturdicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse:nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem;aut mihi redde meos, aut me quoque conde se-
pulcro.
Ille notam fulgore dedit, tonitruque secundo.Accipio, sintque ista precor felicia mentissigna tuae, dixi: quod das mihi, pigneror omen.Forte fuit iuxta patulis rarissima ramissacra Iovi quercus de semine Dodonaeo.
Hic nos frugilegas aspeximus agmine longogrande onus exiguo formicas ore gerentes,rugosoque suum servantes cortice callem.
Dum numerum miror, Totidem,pater optime, dixi,
600
605
610
615
620
625