metajiorphoseon lib. vn. 167
quum primum, qui te feliciter attulit, Eurus,
(Eurus enim attulerat) fuerit mutatus.in Austros. 660Talibus atque aliis longum sermonibus illiimplevere diem. Lucis pars ultima mensaeest data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol:flabat adliuc Eurus, redituraque vela tenebat.
Ad Ceplialum Pallante sati, cui grandior aetas, 665ad regem Cephalus, simul et Pallante creaticonveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat.Excipit Aeacides illos in limine Pliocus:nam Telamon fraterque yiros ad bella legebant.
Phocus in interius spatium pulohrosque recessus 670Ceoropidas ducit: cum quis simul ipse resedit.Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factumferre manu iaculum; cuius fuit aurea cuspis.
Pauca prius mediis sermonibus illo locutus,
Sum nemorum studiosus, ait, caedisque ferinae: 675qua tarnen e silva teneas liastile recisum,iamdudum dubito. Certe, si fraxinus esset,fulva colore foret: si cornus, nodus inesset.
Unde sit ignoro: sed non formosius istoviderunt oculi telum iaculabile nostri. 680
Excipit Actaeis e fratribus alter: et, Usummaiorem specie mirabere, dixit, in isto.
Consequitur, quedcunque petit; Fortunaque mis-
sum
non regit; etrevolat, nullo referente, cruentüm.
Tum vero iuvenis Nerei'us omnia quaerit: 685
cur sit, et unde datum; quis tanti muneris auctor.Quae petit, ille refert, at cetera nota pudore,qua tulerit mercede, silet: tactusque doloreconiugis amissae, lacrimis ita fatur obortis:
Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum 690