METAMORPIIOSEON LIB. VI. 141
quo fuit accinctus, vagina liberal ensem,arreptamque coma, flexis post terga lacertis,vincla pati cogit. Iugulum Philomela parabat;spemque suae mortis viso conceperat ense.
Ille indignanti, et nomen patris usquo vocanti, 535luclantique loqui, comprcnsam forcipe linguamabstulit ense fero. Radix micat ultima linguae:ipsa iacet, terraeque tremens immurmurat alrae:utque salire solet mutilalae cauda colubrae,palpitat; et moriens dominae yestigia quaerit. 5C0Hoc quoque post facinus (vix ausim credere,) fertursaepe sua lacerum repelisse libidine corpus.
Sustinet ad Procnen post talia facta reverti.
Coniuge quae viso germanam quaerit: at illedat gemitus fictos, commentaque funera narrat. 565Et lacrimae fecere fidem. Velamina Procnederipit ex humeris, auro fulgentia lato:induiturque atras vestes : et inane sepulcrumconstituit: falsisque piacula manibus infert;et luget non sic lugendae fata sororis. 570
Signa deus bis sex acto lustraverat anno.
Quid faciat Pbilomela? Fugam custodia claudit :structa rigent solido stabulorum moenia saxo:os mulum facti caret indice. Grande dolorisingenium est: miserisque venit sollerlia rebus. 575Stamina barbarica suspendit candida tela:purpureasque notas filis intexuit albis,indicium sceleris: perfectaque tradidit uni:utque ferat dominae gestu rogat. lila rogatapertulit ad Procnen: nec seit quid tradat in illis. 580Evoluit vestes saevi matrona lyranni:germanaeque suae carmen miserabile legit:et (mirum est potuisse,) silet. Dolor ora repressit: