Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
140
Einzelbild herunterladen
 

140 P. OVIDIT NASONIS

atque ibi pallentem, trcpidamque, et cuncta ti-men tem,

et iam eum lacrimis, ubi sit germana, rogantem,includit: fassusque nefas, et yirginem, etunam525 vi superat; frustra clamato saepe parente,saepe sorore sua, magnis super omnia divis.lila tremit, velut agna pavens, quae saucia caniore excussa lupi, nondum sibi tuta videtur;utque columba, suo madefaclis sanguine plumis,530 borret adhuc, ayidosque timet, quibus haeserat,

ungues.

Mox ubi mens rediit; passos laniata capillos,[lugenti similis, caesis plangore lacertis,]intendens palmas, Pro! diris, Barbare, factis,pro, crudelis, ait! Nec te mandata parentis535 cum lacrimis movere piis, nec cura sororis,nec mea virginitas, nec coniugialia iura.

Omnia turbasti: pellex ego facta sororis:tu geminus coniux; non haec mihi debita poena.Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide,

restet,

540 eripis? Atque utinam fecisses ante nefandosconcubitus! vacuas habuissem criminis umbras.Si tarnen hoc Superi cernunt; si numina divumsunt aliquid; si non perierunt omnia mecum ;quandocunque mihi poenas dabis. Ipsa, pudore545 proiecto, lua facta loquar. Si copia detur,in populos veniam: si silvis clausa tenebor,implebo silvas, et conscia saxa movebo.

Audiat hoc aether, et si deus ullus in illo est.Talibus ira feri postquam commota tyranni,

550 nec minor hac metus est: caussa stinmlatus

utraque,