METAMOUPIIOSEON LIB. VI. 139
qualia vult fingit, quae nondum vidit; etignesipse suos nutrit, cura romovente soporem.
Lux erat: et generi dextram complexus euntis,Pandion comitem lacrimis commendat obortis:Hane ego, care gener, quoniam pia caussa coegit,[ut voluere arnbae, voluisti tu quoque, Tereu,]do tibi: perque fidem, cognataque pectora sup-
plex,
per Superos oro, patrio ut tuearis amore:et mihi sollioitae lenimen dulce seneotaequamprimum (omnis erit nobis mora longa,) re-
mittas.
Tu quoque quam priinum, (satis est procul esse so-
rorem;)
si pietas ulla est, ad me, Pliilomela, redito.Mandabat; pariterque suae dabat oscula natae:et lacrimae mites inter mandata cadebant.
Utque fide pignus dextras utriusque poposcit:inter seque datas iunxit, natamque, nepotemque,absentes memori pro se iubet ore salutent:supremumque vale, pleno singultibus ore,vix dixit: tirnuitque suae praesagia mentis.
At simul imposita est pictae Philomela carinae;admotumque fretum remis, tellusque repulsa;Yicimus, exolamat: mecum mea vota feruntur:exsultatque animo, vix et sua gaudia diflertbarbarus: et nusquam lumen detorquet ab illa :non aliter, quam quum pedibus praedator aduncisdeposuit nido leporem Iovis ales in alto :nulla fuga est capto: spectat sua praemia raptor.Iamque iter effectum; iamque in sua littora fessispuppibus exierant: quum rex Pandione natamin stabula alta trahit, silvis obscura veluslis :
495
500
505
510
515
520