138
P. OVIDII NASONIS
460 in Venerem: et flagrat vitio gentisque suoque,
Impetus est illi, comitum corrumpere curam,nutricisque fidem: nec non ingentibus ipsamsollioitare datis, totumque impendere regnum :aut rapere, et saevo raptam defendere bello. 1
465 Et nihil est, quod nun ell'reno captus amoreausit: nec capiunt inolusas pectora flammas.
Iamque moras male fert; oupidoque revertitur oremandata ad Procnes; et agit sua vota sub illis.Facundum faciebat amor: quotiesque rogabat470 ulterius iusto, Procnen ita veile ferebat.
Addidit et lacrimas; tanquam mandasset et illas.
Pro Superi, quantum mortalia pectora caecaenoctis habent! Ipso sceleris molimine Tereuscreditur esse pius, laudemque a crimine sumit.
475 Quid? quod idem Philomela cupit, patriosque la-
certis
blanda tenens liumeros, ut eat visura sororem, >
perque suam contraque suam petit usque salutem.Spectat eam Tereus, praecontrectatque videndo :os'culaque et collo circumdata brachia cernens,
480 omnia pro s'timulis, facibusque, ciboque furorisaccipit; et quoties amplectitur illa parentem,esse parens vellet: neque enim minus impius esset. iYincitur ambarum genitor prece: gaudet, agitqueilla patri grates; et successisse duabus485 idputat infelix, quod erat lugubre duabus.
Iam labor exiguus Plioebo restabat: equiquepulsabant pedibus spatium declivis Olympi.
Regales epulae mensis, et Bacchus in auro \
ponitur: hinc placido dantur sua Corpora somno.
490 At rex Odrysius, quamvis secessit ab illa,
aestuat: et repetens faciem, motusque, manusque;