Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
133
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPIIOSEON LIB. VI. 133

Haec frustra fugiens collabitur; illa sorori 295

immoritur: Iatet haec; illam trepidare videres.

Sexque datis leto, divorsaque vulncra passis,ultima restabat: quam toto corpore mater,tota veste tegens, Unam, minimamque relinque;de multis minimam posco, clamavit, et unam. 300Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba rcseditexanimes inler natos, natasque, virumque:diriguitque malis. Nullos movet aura capillos.

In vultu color est sine sanguine: lumina moestisstant immota genis: nihil est in imagine vivum. 305

Ipsa quoque interius cum duro lingua palatocongelat, et venae desistunt posse moveri.

Nec flecti cervix, nec brachia rcddere gestus,nec pes ire potest: intra quoque viscera saxum est.

Flet tarnen, et validi circumdata turbinc venti 310in patriam rapta est: ubi fixa cacumine montisliquitur, et lacrimis etiamnunc marmora manant.

Tum vero cuncti manifestam numinis iramfeminavirque timent: cultuque impensius omnesmagna gemelliparae vcnerantur numina divae: 315

utque fit, a facto propiore priora renarrant.

E quibus unus ait: Lyciae quoque fertilis agrishaud impune deam veteres sprevere coloni.

Res obscura quidem est ignobilitate virorum;mira tarnen. Vidi praesens stagnumque locumque 320.prodigio noturn: nam me iam grandior aevoimpatiensque viae genitor deduccre lectosiussorat inde boves; genlisque illius euntiipse ducem dederat: cum quo dum pascua lustro,ecce lacu medio sacrorum nigra favilla 325

ara vetus stabat, tremulis circumdata cannis.

Reslitit, etparvo, Faveas mihi, murmure dixit