METAMORPIIOSEON LIB. V.
121
sponte sua natas ripis declivibus umbras.
Accessi; primumque pedis vestigia tinxi :poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingor,molliaque impono salici velamina curvae;nudaquo mergor aquis: quas dum ferioque tra-
hoque,
mille modis labens, excussaque brachia iacto;nescio quod medio sensi sub gurgite murmur:territaque insisto propioris margine ripae.
Quo properas, Arethusa? suis Alpheus ab undis;quo properas? iterum rauco mihi dixerat ore.
Sicut eram, fugio sine yestibus: altera vestesripa meas habuit. Tanto magis instat et ardet;et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,ut solet accipiter trepidas urgere columbas.Usquesub Orchomenou, Psophidaque, Cyllenenque,Maenaliosque sinus, gelidumque Erymanthon, et
Elin
currere sustinui: nec me velocior ille.
Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar,non poteram: longi patiens erat ille laboris.
Per tarnen et campos, per opertos arbore montes,saxaquoque, etrupes, et qua via nulla, cucurri.Sol erat a tergo: vidi praecedere longamante pedes umbram; nisi si timor illa videbat.
Sed certe sonituque pedum terrebar; et ingenscrinales vittas afflabat anhelitus oris.
Fessa labore fugae, Fer opem, deprendimur, in-
quam,
armigerae, Dictynna, tuae: cui saepe dedistiferre tuos arcus, inclusaque tela pharetra.
595
600
605
610
615
620