Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
120
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

120

possc super fluctus alarum insistere remisoptastis: facilesque deos habuistis, et artus560 vidistis vestros subitis flayescere pennis.

Ne tarnen ille canor, mulcendas natus ad aures,tantaque dos oris linguae deperderet usum;virginei vultus, et vox humana remansit.

At medius fratrisque sui moestaeque sororis565 Iupiter ex aequo volventem dividit annum.

Nunc dea regnorum uumen commune duorumcum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.Vertitur extemplo facies et mentis et oris:nam, modo quae poterat Diti quoque moesta videri,570 laeta deae frons est: utSol, qui tectus aquosisnubibus ante fuit, victis ubi nubibus exit.

Exigit alma Ceres, nata secura reperta,quae tibi caussa viae; cursis, Arethusa, sacerfons.Conticuere undae; quarum dea sustulit alto575 fonte caput, viridesque manu siccata capillosfluminis Alphei veteres narravit amores.

Pars ego Nympharum, quae sunt inAchaide, dixit,una fui: nec me studiosius altera saltuslegit, nec posuit studiosius altera casses.

580 Sed, quam vis formae nunquam mihi fama petita est,quam vis fortis eram, formosae nomen habebam.Nec mea me facies nimium laudata iuvabat:quaque aliae gaudere solent; ego rustica dotecorporis erubui, crimenque placere putavi.

585 Lassa revertebar, memini, Slymphalide silva.Aestuserat: magnusque labor geminaverat aestum.Invenio sine vortice aquas, sine murmure euntes,perspicuas ad humum: per quas numerabilis altecalculus omnis erat; quas tu vix ire putares.

590 Cana salicta dabant nutritaque populus unda