P. OVIDII NASONIS
m
Postquam exploratum satis est, loca nulla labare,depositique melus: videt hunc Erycina vagantemmonte suo residens, natumque amplexa volucrem ;365 Arma, manusque meae, mea, nate, potentia, dixit,illa, quibus superas omnes, capetela, Cupido,inque dei pectus celeres molire sagittas,cui triplicis cessit fortuna novissima regni.TuSuperos, ipsumque Iovem, tu numina ponli370 victa domas, ipsumque, regit qui numina ponti.Tartara quid cessant? Cur non matrisqüe tuumquoimperium profers? Agitur pars tertia mundi.
Et tarnen in coelo, quae iam patientia nostra est,spernimur: ac mecum vires minuuntur Amoris.375 Pallada nonne vides, iaculatricemque Dianamabscessisse mihi? Cereris quoque fdia virgo,sipatiemur, erit: nam spes alTectat easdem.
At tu, pro socio si qua est mea gratia regno,iunge deam patruo. Dixit Venus: ille pharetram380 solvit: et arbitrio matris de mille sagittisunam seposuit, sed qua nec acutior ulla,necminus incertaest, nec quae magis audiatarcum:oppositoque genu curvavit flexile cornu:inque cor hamata percussit arundine Ditem.
385 Haud procul Ilermaeis lacus est a moenibus altae,nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystercarmina cygnorum labentibus audit in undis.
Silva coronat aquas, cingens latus omne, suisquefrondibus, utvelo, Phoebeos submovet ignes.
300 Frigora dant rami, varios humus humida flores.Perpetuum ver est. Quo dum Proserpina lucoludit, etautviolas, aut candida lilia carpit;dumque puellari Studio calathosque sinumqueimplet, et aequales certat superare legendo;