METAMOR.PHOSEON LIB. V. H3
Delius in corvo, proles Semelei'a capro,
feie soror Pboebi, nivea Satarnia vacca, 330
pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.
Hactenus ad citharam voealia moverat ora.
Poseimur Aonides. Sed forsitan olia non sunt,nec nostris praebere vacat tibi cantibus aures.
Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen, 335Pallas ait: nemorisque levi consedit in umbra.
Musa refert: Dedimus summam certaminis uni.
Surgit et, immissos hedera collecta capillos,
Calliope querulas praetentat pollice chordas,atque haec percussis subiungit carmina nervis. 340Prima Ceres unco glebas dimovit aratro;prima dedit fruges alimentaque mitia terris :prima dedit leges. Cereris sunt omnia munus.lila canenda mihi est: utinam modo dicere possemcarmina digna dea! Certe est dea carmine digna. 345Vasta Giganteis iniecta est insula membrisTrinacris; et magnis subiectum molibus urgetaethereas ausum sperare Typhoea sedes.
Nititur ille quidem,pugnatque resurgere saepe:dextra sed Ausonio manus est subieota Peloro: 350
Laeva, Pacliyne, tibi: Lilybaeo crura premuntur;degravat Aetna caput: sub qua resupinus arenaseieetat, flammamque fero vomit ore Typhoeus.
Saepe remoliri luctatur pondera terrae,oppidaque et magnos devolvere corpore montes. 355Inde tremit tellus: et rex pavel ipse silentum,ne pateat, latoque solum retegatur biatu,immissusque dies trcpidantes terreat umbras.
Ilanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannusexierat: curruque atrorum vectus equorum 350
ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
Ovrn.T II. II