METAMORPIIOSEON LIB. V. 118
paene simul visa est, dilectaque raptaque Diti:usque adeo est properatus amor. Dea territa moestoet matrem et comites, sed matrem saepius, oreclamat: et, ut summa vestem laniarat ab ora,collecti (lores tunicis ceoidere remissis.
Tantaque simplicitaspuerilibus adfuit annis:haec quoque virgineum movit iactura dolorem.Raptor agit currus; et nomine quemque vocandoexhortatur equos: quorum per colla iubasqueexcutit obscura tinctas ferrugine habenas:perque lacus altos et olentia sulfure ferturstagna Palicorum, rupta ferventia terra:et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,inter inaequales posuerunt moenia portus.
Est medium Cyanes, et Pisaeae Arethusae,quod coit angustis inolusum cornibus, aequor.Ilicfuit, a cuiusstagnum quoque nomine dictum est,inter Sicelidas Cyane celeberrima Nymphas;gurgite quae medio summa tenus extitit alvo,agnovilque deum: Nec longius ibitis, inquit.
Non potes invitae Cereris gener esse: roganda,non rapienda fuit. Quodsi componere magnisparva mihi fas est, et me dilexit Anapis:exorata tarnen, nec, ul haec, exterrita nupsi,
Dixit: et, in partes diversas brachia tendens,obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram:terribilesque hortatus equos, in gurgitis imacontortum valido sceptrum regale lacertocondidit. Iota viam tellus in Tartara fecit,et pronos currus medio cratere recepit.
At Cyane, raptamque deam contemtaque fontisiura sui moerens, inconsolabile vulnusmente gerit tacita; lacrimisque absumitur omnis:
112
895
400
405
410
415
420
425