P. OVIDII NASONIS
m
unde sonent,hominemque putat Iove nala locutum.Ales erat; numeroque novem, sua fata querentes,institerant ramis imitanles omnia pieae.
300 Miranti sic orsa deae dea: Nuper et istaeauxerunt volucrum victae certamine turbam.
Pierus has genuit Pellaeis dives in arvis.
Paeonis Euippo maler fuit. lila potentemLucinam novies, novies paritura, vocavit.
305 Intumuit numero stolidarum turba sororum:perque tot Ilaemonias, et per tot Achaidas urbeshuo venit, et tali committit proelia voce:
Desinite indoctum vana dulcedine vulgusfallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,
310 Thespiades certate deae: neo voce nec arte
vincemur; totidemque sumus. Vel cedite victaefonte Medusaeo, et Hyantea Aganippe:vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivososcedemus silvis: dirimant certamina Nymphae.
315 Turpe quidem contendere erat; sed cedere visumturpius. Electae iurant per flumina Nympliae,factaque de vivo pressere sedilia saxo.
Tune, sine Sorte prior quae se certare professa est,bclla canit Superum: falsoque in bonore Gigantas320 ponit, et exlenuat magnorum facta deorum;emissumque ima de sede Typhoea terraecoelitibus fecisse metum; cunctosque dedisseterga fugae: donec fessos Aegyptia tellusceperit, et septem discretus in ostia Nilus.
325 Iiuc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat,et se mentitis Superos celasse figuris:
Duxque gregis, dixit, fit Iupiter; underecurvisnunc quoque formatus Libys est cum eornibus
Ammon.