METAMORPIIOSEON LIB. V. Hl
Quae mirata diu factas pedis ictibus tindas,silvarum lucos öircumspicit antiquarum,antraque, et innumeris distinctas floribus herbas:felicesque yocat pariter studiique looiqueMnemonidas: quam sic affata est una sororum :
0, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,in partem Ventura chori Tritonia nostri,vera refers, meritoque probas artesque locumque;et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.Sed (vetitum est adeo sceleri nihil,) omnia terrentvirgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneusvertitur; et nondum me tota mente recepi.
Daulia Threi'cio Phoceaque milite ruraceperat ille ferox, iniustaque regna tenebat.Templa pelebamus Parnasia: vidit euntes:nostraque fallaci yeneratus numina vultu,Mnemonides, (cognorat enim,) consistite, dixit,nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem(imber erat,) vitare meo: subiere minoressaepe casas Superi. Dictis et tempore motae,annuimusque viro primasque intravimus aedes.Desierant imbres, victoque Aquilonibus Austro,fusca repurgato fugiebant nubila coelo.
Impetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus,vimque parat; quam nos sumtis efl'ugimus alis.Ipse, secuturo similis, stetit arduus arce:
Quaque via est vobis, eritetmihi, dixit, eadem;seque iacit vecors e summae culmine turris;et cadit in vultus, discussisque ossibus oristundithumummoriens, scelerato sanguinetinctam.
Musa loquebatur. Pennae sonuere per auras:voxque salutantum ramis veniebat ab altis.Suspicit, et linguae, quaerit, tarn certa loquentes
265
270
275
280
285
290
295