P. OVIDII NASONIS
96
Dixerat. Ille suae lambebat coniugis ora:
595 inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat;et dabat amplexus, assuetaque colla petebat.Quisquis adest, (aderant comites;) terretur. At illalubrica permulcet cristati colla draconis,et subito duo sunt, iunctoque volumine serpunt;600 donecin appositi nemoris subiere latebras.
Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere
laedunt:
quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.
Sed tarnen ambobus versae solatia formaemagna nepos dederat, quem debellata colebat605 India, quem positis celebrabat Achai'a templis.Solus Abantiades ab origine cretus eademAcrisius superest, qui moenibus arceat urbisArgolicae, contraque deum ferat arma; genusquenon putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat610 Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
Mox tarnen Acrisium (tanta est praesentia veri;)tarn violasse deum, quam non agnosse nepotem,poenitet. Impositus iam coelo est alter; et alter,viperei referens spolium memorabile monstri,
615 aera carpebat tenerum stridenlibus alis.
Quumque super Libycas victor penderet arenas;Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae:quas humus exceptas varios animavit in angues;linde frequens illa est infestaque terra colubris.
620 Inde per immensum ventis discordibus actusnunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosae,fertur, et ex alto seductas aethere longedespectat terras, totumque supervolat orbem.
Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit;
625 saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.