METAMORPIIOSEON LIB. IV. 81
Utque dedit notae lacrimas, dcdit oscula, vesti:Accipe nunc, incjuit, noslri quoque sanguinis
haustus,
quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum;nec naora, ferventi moriens e vulnere traxit,et iacuit resupinus humo. Cruor emicat alte,non aliter, quam quum vitiato fistula plumbosoinditur, et tenues stridente foramine longeeiaculatur aquas, atque ictibus aera rumpit.Arborei foetus adspergine caedis in atramvertuntur faciem: madefactaque sanguine radixpurpureo tinxit pendentia mora colore.
Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,illa redit: iuvenemque oculis animoque requirit:quantaque vitarit narrare pericula gestit.
Utque looum et versamcognoscitinarboreformam:(sic facit incertam pomi color) haefet, an haec sit.Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentummembra solum; retroque pedem tulit: oraquebuxopallidiora gerens, exhorruit, aequoris instar,quod fremit, exiguaquumsummumstringituraura.Sed postquam remorata suos cognovit amores;percutit indignos claro plangore lacertos:et laniata comas, amplexaque corpus amatum,vulnera supplevit lacrimis; fletumque cruorimiscuit: et gelidis in vultibus oscula figens,Pyrame, clamavit, quis te mihi Casus ademit?Pyrame, responde: tua de carissima Thisbenominat: exaudi; vultusque attolle iacentes.
Ad nomen Tliisbes oculos in morte gravatosPyramus erexit, visaque recondidit illa.
Quae postquam vestemque suam cognovit, et ensevidit ebur vacuum; Tua te manus, inquit, amorqueOvid, T. II. F
120
125
130
135
140
145