P. OVIDII NASONIS
80
85 fallere custodes foribusque excedere tentent.
quumque domo exierinl, urbis quoque tecta relin-
quant:
neve sit errandum lato spatianlibus arvo,conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbraarboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis,
90 arduamorus, erat, gelido conterniina fonti.
Pacta placent: et lux, tardo decedere visa,praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.Callida per tenebras, versato cardine, Tbisbeegredilur, fallitque suos: adopertaque vultuni95 pervenit ad lumulum: dictaque sub arbore sedit.Audacem faciebat amor. Venit ecce recenlicaede leaena boum spumantes oblita riclus,depositura sitim vicini fontis in unda.
Quam procul ad Lunae radios Babylonia Thisbe100 vidit: et obscurum timido pedo fugit in antrum:dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
Ut lea saeva sitim multa compescuit unda,dum redit in silvas, inventos forte sine ipsaore cruentato tenues laniavit amictus.
105 Serius egressus vestigia vidit in altopulvere certa ferae, totoque expalluit orePyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctamreperit; Una duos, inquit, nox perdct amantes:e quibus illa fuit longa dignissima vita:
110 nostra nocens anima est. Egote,miseranda,peremi,in loca plena metus qui iussi nocte venires:nec prior hucveni. Nostrum divellite corpus,et scelerata fero consumite viscera morsu,o quicunque sub hac habitatis rupe leones.
115 Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbestollit, et ad pactae secum fert arboris umbram.